- AQUILINA
- I.AQUILINAquae et Evelina silva et Silva Eulina, vulgo la forest d'lveline, vel simpliciter Iveline. Silva Galliae est; ubi castrum Rumbelittum, vulgo Rambovillet, aut Ramboullet dictum, quod pago Hurepensi a quibusdam attribuitur, et le Chasteau de Rambovillet en Hurepois iis vocatur; item Mons Fortis Amalarici, quae duo Carnutinae dioeceseos finibus continentur, Hadr. Valef. Notit. Gallioe.II.AQUILINAvulgaris quidem fed mire gratus flos est, cuius radix digitali crassitudine, colore albô, cum plurimis fibris, foliô rotundô, et serratô, viridi in cinereum proclivi: diversis caulibus cubitalibus. Flosestcoeruleus, in campanae figuram natus, ad truncum dependens deorsum; Uncinuli acuminati ad pediculum coeunt fere, lata folii fimbria, in hemicyclum extensa, ut exhalationes a radice excipiat, pluviam vitet. Flore evanescente erigitur ramulus et siliquis quaternis quinisve oneratur, quibus minutulum semen, adeo atrum, ut fulgeat, concluditur. Prata et silvae hunc florem ferunt, sed horti sativum, duplicatô, triplicatô foliô. Est et species alia candidicoloris, superiori per coetera similis; tum alia fuscô colote; rarissima est rubicunda, cum variegata, tum illa, quae multiplicis folii, coloris candidi, in caelum erigitur. Miraculi vicem praebet idem flos viridis, rubrô inspersô. Et flore et ramô hôc utuntur adversus venefica, inprimis ubi Sponsus aut Maritus iis tentatur. Maximum flos hortis blandimentum affert. Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.